- FRATRES Gaudentes
- FRATRES Gaudentesappellantur in Italia Fratres ordinis Militiae S. Mariae Virg. quorum Ordo institutus primum fuit, ab aliquot Nobilibus Bononiensibus sub A. C. 1261. quibusque Regulam praescripsit Urbanus IV. Pontifex Romanus a Cherubino Ghirardacco descriptam in Indice Tom. I. Hist. Bonon. qui plura de iis etiam habet, l. 7. ad eundem annum: ubi praeterea observat, sic illos appellatos esse, quod una cum uxoribus et filiis singuli fere in aedibus suis privatim manerent. Eorundem meminit quoqueve Ammiratus Hist. Flor. l. 2. sub A. C. 1266. ut et Landin. et Velutellus ad Dantem in Inferno cant. 23. Nequeve alii sunt, de quibus Marsil. Patav. in Defensore Pacis part. 2. c. 8. Neque adhuc his clausi limitibus, Laicos quosdam quos in Italia Fratres Gaudentes, alibi vero Beginos appellant etc. Vide quoqueve Nicol. Upton. de Milit. Offic. l. 1. c. 3. Sed et sic ex Minoritis, qui iusto licentius vivebant nominatos fuisse, docet C. du Fresne in Gloss. ex Wiguleo Hondio in Metropoli Salisburg. Tom. 2. p. 348.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.